# Opuscula varia 191

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/191

SELECTIORA. hoc signo defectur aut mortalitas Arietum similiumque animalium ostenditur. Deinde Aries majus robur habet in capite. Ideóque hoc signum tanquam principium & caput anni in Arietes dominatur. VItimò qui hoc signo nati sunt habent caput figura malleari, spissis car pillis & eleuatis. 2. signum est Taurus quod Solin A prili ingreditur. Primo sicut boùm labores incipiunt pullulare, ita signum hoc Solis ingressu bos, seu Taurus nominatur. 2. Cum Luna in hoc signo est collum iuuat. 3. Taurus collo fortior: homines hoc signo nati habent magnos & Taurinos oculos, barbam rotundam, collum crassum & breue. Aries in arte memorię & hieroglyphices est signum capitis: Taurus estsignum colli. Dominatur Aries potissimum Gallis & Germanis, Taurus verò Lotharingis, Francis & Heluetiis. 3. signum est Geminorum cum Sol mense Maio, hic ingreditur omnia germina gemina fieri incipiunt. Luna cum est in hoc signo brachiis & manibus do, minatur. Hoc sydere nati callidi sunt & duplicis animi. Huic signo subsunt Angli, zelandi. Hieroglyphicè significat manus & brachia. 4. signum est Cancer.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
