# Opuscula varia 193

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/193

Sicut herbae eminùs praesertim visae eiusdem sunt, & apparent coloris scil. viridis, & tamen diuersissimas habent vires, ita ut in territorio Parisiensi octingentę plantarum species sint obseruatae à Medicis: Ita stellae licèt omnes albicantes videantur nihilominùs maximò differentibus sunt viribus. Vnde colligis non magnum esse argumentum colores virtutum latentium. Sed quibusnam experientiis tam ads mirandae stellis ascribuntur virtutes? Respondebo ex Philosophis Christianis, Mathematicis, Medicis, Graecis Persis, Latinis. Primo Aristoteles ait esse in nobis caeterisque viuentibus aliquid proportionatum elemento stellarum:, siue id sit spiritus, siue calor caelestis: & quò plus aliquis de eo spiritu participat, itâ ceteris est terrori. Vnde Gallus & Leo licèt sint solaria animalia, Gallus tamen Leonem terret. De vita coelitus comparanda Fiscinus ita ait: potest caelestis essentia a nobis assumi, si quis his rebus frequenter vtaturquae tali essentia puriore abundant. Vt est electrum vinum, saccharum, balsamum, aurum, pretiosi lapilli, Myrobalani & quae suauissimè olent, & quae lucent: praeterea cinnamonum, rosę &c.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
