Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 194
Unproofread scanNot analysed yet
Albertus Magnus ait 2. Phys. ex impressionibus coelestibus fiunt diuersarum specierum diuersae formae, vt cum sues pariunt foetus capite humano non enim ex spermatum commixtione fieri potest, quia diuersissima se corrumpunt; sed potius hoc fit ad constellationem quae mouet ad talem formam introducendam. Sic stellae in saxis, in lignis generant varias figuras. Sic Ptolemęus ait in quadam parte Arietis non posse generationem humanam fieri. Apud Iunctinum Religiosi Theologi &Mathematici Professores Itali annulos Astronomicos in certa materia &sub certa constellatione fecerunt experientia certa contra torpedinem: contra culices. Fernelius Medicus cancros arit, sole existente in leone horum cineres mirè prosunt ad morsum rabi dicanis. Doctissimus Sanclarus amicum nos uit qui annulo Astronomico intolerabiles renum &calculi dolores depulit. Persarum sapientes Regi figuram Mathematicam sub certa constellatione contra venenum &pestem praescripserunt, vt legere potes apud Fiscinum. Apud Scalig. in vrbe Hampis Scorpionis signum ad constellationem factum, &turri appositum vulnera Scorpionum sanat.