Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 196
Unproofread scanNot analysed yet
Sol est in Libra, seu cum est aequinoctium autumnale versuram faciunt, id est se se inuertunt. Hippocrates cum Sol ingreditur Arietem, aut Cancrum, aut Libram, aut Capricornum à medicationibus abstinere suadet. Idem, vt &Aristoteles, magnas mutationes cum Pleiades caniculae dominantur ostendunt. Galenus tunc maximè morbos inualescere docet aut etiam deficere &solui, cum Luna est in tertio signo aut sexto &c. ab initio morbi. Ex quibus aliisque compluribus exemplis manifestissima fit diuersitas virtutum in stellis. Obiiciunt Mathematici, si à stellis tot sint rerum productiones, etiam erunt causae malorum. Ideoque dicunt stellas &Planetas aliquos, vt Saturnum &Martem esse maleuolos. Respondeo errant Mathematici, primo sicut Solis lumen praestantissimum est, tamen lippientibus ob oculorum imbecillitatem nocet: &sicut ignis calefacit, si tantum materies nimis sit sicca comburit. Et sicut carceres non debent ascribi iudicis tyrannidi sed malè operantibus: ita nec effectus qui sequuntur ex stellis propter indispositionem rerum sublunarium debent ascribi sideribus, sed rebus ipsis propter indispositionem. 2. Hoc dogma Mathematicorum falsum est.