# Opuscula varia 196

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/196

Sol est in Libra, seu cum est aequinoctium autumnale versuram faciunt, id est se se inuertunt. Hippocrates cum Sol ingreditur Arietem, aut Cancrum, aut Libram, aut Capricornum à medicationibus abstinere suadet. Idem, vt & Aristoteles, magnas mutationes cum Pleiades caniculae dominantur ostendunt. Galenus tunc maximè morbos inualescere docet aut etiam deficere & solui, cum Luna est in tertio signo aut sexto &c. ab initio morbi. Ex quibus aliisque compluribus exemplis manifestissima fit diuersitas virtutum in stellis. Obiiciunt Mathematici, si à stellis tot sint rerum productiones, etiam erunt causae malorum. Ideoque dicunt stellas & Planetas aliquos, vt Saturnum & Martem esse maleuolos. Respondeo errant Mathematici, primo sicut Solis lumen praestantissimum est, tamen lippientibus ob oculorum imbecillitatem nocet: & sicut ignis calefacit, si tantum materies nimis sit sicca comburit. Et sicut carceres non debent ascribi iudicis tyrannidi sed malè operantibus: ita nec effectus qui sequuntur ex stellis propter indispositionem rerum sublunarium debent ascribi sideribus, sed rebus ipsis propter indispositionem. 2. Hoc dogma Mathematicorum falsum est.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
