# Opuscula varia 197

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/197

Si enim stellae sunt Authores malorum, vel iussu Dei hoc faciunt, vel Angeli stella mouent ad mala facinora, vel ipsaemet stellae & coeli mali sunt? Sed nihil horum potest asseri. Cum enim Deus optimus sit, nullum facere malum potest, sicut nec albedo nigrefacere potest. Nec Angeli sunt causa malorum. Maxima enim esset confusio si Deus vniuerso mundo tam malos praefecisset gubernatores. Si verò Angeli motores stellarum contra mandatum Dei hoc faciunt, quare ergo Deus non punit quemadmodum puniuit diabolos? aut quare tales Angeli nunquam in motu coelorum iii aberrant quem faciunt si tam saepè in aliis aberrant? Nec stellae aut caeli ipsi sunt auctores malorum. Cum enim omnium hominum consensu non viuant anima rationali, non possunt liberè mala facinora patrare: Omnia autem alia quę non viuunt, à Deo bona facta sunt. Obiiciunt Philosophi rudes Mathematicarum si stellae tot habent virtutes, non est credibile coelum esse corpus simplex, quale corpus est aqua, aut aër, aut ignis, aut lapis.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
