# Opuscula varia 198

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/198

Nam vna pars ignis non habet aliam virtutem quàm habeat pars alia, quomodo igitur vna pars coeli, scil vna stella aliam habebit virtutem quam alia pars coeli aut stella. Respondeo si hominis anima esset in corpore coelesti haberet varias facultates quas in diuersis partibus posset exercere: Ita forma coelorum in diuersis partibus diuersissima exercet, cum forma coelorum sit praestantissima. Nihilominus notandum, licet stellae tam diuersas habeant vires pręsertim vero in hominem tamen vt Ptolemaeus ait, ea omnia quae à coelis dependent possunt corrigi aut per alimenta, aut consuetudine, aut ratione diuersarum regionum, aut propter indispositionem materiae. His positis. Notabis verissimum esse Medicorum experimentum.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
