Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAPHIAE. ducentis annis Francicum, ideóque &antiquissimum &nobilissimum. Europei sunt reuera Monarchae totius orbis &absit inuidia verbo sunt Galli aut ex Gallis orti hoc modo. Familia Austriaca ea est quae Romanum tenet Imperium, Hispanias, Indiasque ambas, &c. sed Austriaci sunt Galli. Probo. Austriaci originem ducunt ex Heluetia, Heluetii autem sunt Galli ex Iulio Caesare, ergo à primoad vltimum Galli aut ex Gallis orti, sunt Monarchae orbis vniuersi. Quemadmodum Deus sedem sanctitatis voluit esse Asiam ob salutiferae nostrae Passionis mysteria: ita sedem sapientiae &bellorum voluit esse Europam. Nam à condito orbem nulla vrbs habuit tot doctos quot Athenae. Et post Athenas nullibi doctiores pluresque fuerunt docti &discipuli quàm Parisiis, ita ut ante 30. annos, &infra ea fuerit studiosorum frequentia, vt in supplicatione Rectoris cum studiosibini, &bini confertim praecederent: primi iam essent in Ecclesia D. Dionysii in oppido cognomine cùm Rector nondum pedem ex Mathu inensibus extulisset. Romanum Imperium omnium praestantissimum in Europa fuit. Et postquam collapsum fuisset, Carolus Magnus instaurauit à quo huc vsque per successores ipsius durat. Et hoc ipso anno maximè floret Danis, Lutheranis aliisque fermè deuictis.