# Opuscula varia 2-3

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/2-3

Tartari amplissimam totius orbis regionem obtinent, non tantum in Asia, sed etiam in Europa plurima possident, & sunt omnium Barbarorum maximè barbari. Et adhuc sanguine equorum crudaque vescuntur carne, imò & intestinis quibus semicocta stercora adhaerent. Maximè in esu delectantur. In Tartaria vrbs magni Chani, (ita Imperatorem vocant) Cambalu 12. habet portas, 12. suburbia, & 12. leucas in circuitu. Est tamen in Tartaria adhuc gens quae ex arborum corticibus, & frondium canitie vela subtilissima efficit.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
