# Opuscula varia 2-5

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/2-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/2-5

Vbi verò & Situs ostendunt in quo loco, & quonam positu res sit. Habere significat omnem ornatum, omniaque ea quae circa rem inueniuntur. Hoc ergo etiam modo historia scribi potest de aliquo, nempe per omnia praedicamenta, & sic facillimè etiam longissima retinere pores. Pariter si in locum communem aliquid referre velis secundum hunc ordinem, facies. Quidquid enim de aliqua re scribi aut dici potest, id omne pertinet ad aliquam ex Caregoriis v. g. de homine postquam notata est ipsius definitio, variaque genera notandum est secundum quantitatem, de magnitudine Gigantea, de pygmeis. Item secundùm qualitatem varii colores, virtutes, formae monstro similes, & sic ordine per reliqua Praedicamenta. Certè si hoc attentius consideres, omnium omnino vtilissimum est praeceptum.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
