# Opuscula varia 2

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DRVIDARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/2

DRVIDARVM. gerentur: Illi legitimi existimabantur. Physica Dryidum. Oc tenuerunt 1. paradoxum: mundum esse aut interitus expertem, aut vicissim iàm aqua, iam igne periturum, quę res valdè & Philosophiae nostrae, & ipsius Theologiae conformis est. Quod Plinius refert, ad magiam Druidum quam ad potius natura reuocari debet: Nam Dryidae in sacrificiis faciendis, herbisque legendis, sinistram manum dextrae prętulerunt, siue in Selagine herba, siue in samolo herba, legenda: nam certum est sinistram manum non tantum magice sed naturaliter praestare: nam illi qui podagra laborant, aut chiragra postremo omomnium vt plurimum sinistra manu, & sinistrę manus digito annulari tentantur eo morbo: cum autem digitus ille finistrae manus intumescere incipit, eoque morbo laborare, & nodosus fieri, de podagricorum vita, actum est: vt eletantiores medici docuerunt. Causa enim est arteriae ductus à corde: cuius motum in parturientibus, in lassis, & in morbis pectoris, obseruare licet manifestè. Ideoque in similibus morbis sinistrae manus digito annulari, Leuinus Lemnius aurum, & crocum, adhibet. Ingenio obesitatem plurimum obesse iidem Druidae docuerunt; Ideoque ne obesi fierent, neue prominentem ventrem haberent, operam dederunt. Si quis adolescens cingulo praescripto mensuram excederet, eum mulctarunt. An magiae, an rerum naturae adscribendum sit: quod Druidae docuerunt, de ouo serpentino, siue anguino, mihi nondum constat.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
