# Opuscula varia 20

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, A MESSIEVRS DE MAVVOYET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/20

Itaque apud Diogenem, Laertium docent Druidae nihil penitus faciendum mali, si quod bonum facinus à quibuscunque tandem perpetratum fuisset, praemia statuerunt, & si quod malum, poenas. Haec enim erat iustitia distributiua, vt bona bonis, mala malis, decernerent. Hodie mala quidem puniunt, sed illaudata manet virtus, & quamuis sibi sit pulcherrima merces, laudata tamen crescit. Itaque apud Athenaeum Bardi comitabantur duces, & milites, vt egregia ipsorum facta, proemii loco recenserent: Contra quam fieri solet, vt ea quae tantum auditione accepimus, scribamus. Poena autem grauissima erat sacrificiis interdicere, & quibus sic fuit interdictum, hi impii habebantur, eosque omnes vel ut contagione infectos, fugiebant: nec honos, necius vllum, illis habebatur. Piaete. rea vt est apud Stobaeum, grauius animaduerterunt in eum qui peregrinum, quam qui ciuem occidisset; huic enim exilium, illi mors poena erat.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
