# Opuscula varia 200

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/200

Luna verò in hoc signo dominatur in genua. Sub hoc signo nati longa sunt facie, mento, capillis asperis, & voce caprina. 11. Signum est Aquarius, in hoc signo cum Sol est in fine lanuarii aquas effundit, & pluuias plurimas. Luna cum in hoc signo est in crura dominatur. Nati sub hoc signo dicuntur bona effundere. 12. Sunt Pisces, sole existente in hoc signo sub fine Februarii omnia velut aquis natant. Luna in hoc signo potissimum dominium habet in pedes. Nec cum Luna in hoc signo est licet corpus tangere ferro quia humiditates augentur. Haec ergo duodecim signa Zodiaci his versibus comprehenduntur. Sunt Aries, Tauris, Gemini, Cancer, Leo, Virgo. Libraque, Scorpius. Arci tenens, Caper. Amphora, Pisces.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
