# Opuscula varia 203

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/203

Mirantur meritò omnes cur potius 7. Planetas quam plures aut pauciores in coelis esse voluerit Deus. Nemo adhuc causam dare potuit. Hoc solum scimus hunc numerum maximè ad vitam conducere omniaque septenario perfici: quod selectis exemplis ostendam. 1., Vniuersus mundus 7. diebus completus fuit. 3. Septem hebdomadę dies sunt quibus Luna tria signa percurrit Zodiaci & mirabilem efficit effectum in motu maris aliisque rebus. Numerantur autem hebdomadae dies à 7. Planetis incipiendo à Saturnoqui Sabbatho pręest. Deinde Sol praeest Dominico diei &c. a Planetis vocantur dies.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
