# Opuscula varia 204

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/204

Sed quare dies septimanae non vocantur nominibus Planetarum eo modo quo Planetae sunt ordinati, quod post diem Saturni deberet esse dies Iouis, postea dies Martis &c. Respondeo primae horę diei Sabbathi praeest Saturnus. Primae horae diei Dominicae praeest Sol. Primae horae diei Lunae praeest Luna & sic ordine. Cum autem quiuis dies naturalis contineat 24 horas, si ordine numeres Planetas videbis 25. horam quae est prima sequentis diei incidere in eum Planetam qui dicitur diei pręesse v. g. numera die Sabathi per ipsos Planetas incipiendo à Saturno habebis 21. horas, postea 22. hora incidet in Saturnum, 23. in Iouem. 24. in Martem. 25. quae est prima hora diei Dominicae incidet in Solem. Hinc vocatur dies Solis. 3. Sunt 7. metalla nomine Planetarum & viribus insignita scil. Saturnus est plumbum: Iupiter est cuprum: Mars est ferrum. Sol est aurum: Venus est aes: Mercurius est argentum viuum, Luna est argentum. Septem membra hominis nomen & virtutem Planetarum habent. Saturnus est splen, Iupiter est hepar, Mars cystisfellis: Sol est cor: Venus renes: Mercurius pulmones, Luna cerebrum.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
