Latin
CAPVT VIII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 207
Unproofread scanNot analysed yet
Qui robur habet &promptitudinem in agendo sensuum, &ingenii perspicaciam, Solaris est. Qui blandus est, beneuolus, socialis, lepore, gratia, dignitate eloqui valet is est Venereus. Mercurius vni uersis studiosis praeest, illi tamen qui sagaces sunt, agiles ad discursum, memoriam phantasiam Mathematicas potissimum, sunt Mercuriales. Luna iis praeest qui timidi sunt nec se se attollere audent. Saturnus cum dominetur in eos studiosos qui rebus astissimis dediti sunt ita ut res etiam domesticas negligant hinc fit, vt Saturnus maleuolus dicatur: tales enim homines rarò ditescunt. Habent tamen &isti sua gaudia cum post longam rerum meditationem aliquid inuenerunt. Sic Archimedes cum reperisset quantum auri redemptor ex corona aurea Hieronis abstulisset eiusque loco immiscuisset argentum nudus ex balneo per vrbem ambulauit alta voce clamans, inueni, inueni. Pythagoras cum normam aliquam inuenisset Musis sacrificauit. Heraclitus verò propter scientias regnum reliquit, &cum librum edidisset nimis obscurum oblatum respuit regnum, nec explicare voluit. Democritus stultus existimatus est dum vacaret anatomiae animalium. Aristoteles verò dum quęreret causas motus freti Chalcidici doloreperiisse dicitur. ΘΟΔρρὅ