Latin
CAPVT IX
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 209
Unproofread scanNot analysed yet
Id est quae in suo loco moueri non possunt, vt lapides non habent animam: ea verò quae perpetuò in suis locis mouentur animam habent saltem motricem. Et certè aequè probabiliter hoc dicitur ac illud quod dicunt perpetuò ab Angelis assistentibus moueri tum caelos tum ipsum mare. Nihil enim penitùs absurdi hinc sequitur. Et quia asserimus in istis esse animam mouentem, necessarium mihi visum est varios horum corporum motus prius assignare. Ergo de mari 1. dicendum est. Motus 1. est à ventis quibus potissimum mouetur sursum &deorsum in mediis aquis, ad latera verò in litoribus. 2. Est Currentia dictus cum cessante vento mare cum impetu ad litora affluit. 3. Est quo mare sursum attollitur ex spiritibus aut aëre, aut vento intra terram contento &postea iterum subfidet. 1. modo ingentem illam insulam Athlanticam quę inter Europam &Americam interfuit mundauit mare; Item patrum memoria Zelandiae plerâque. Item Venetiis omnia loca rebus asseruandis destinata impleuit mercesque corrupit. 4. Motus est quem in Oceano Christo: phorus Columbus 1. obseruauit ventum nimirum quendam ab alto statis anni temporibus, flare.