# Opuscula varia 21

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, A MESSIEVRS DE MAVVOYET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/21

Temperantiam, & modestiam summe coluerunt: Ita vt docerent abstinendum esse vino, vt est apud Ausonium: ex his autem colligitur, quod statuae Druidum fuerint repertae Patrum memoriâ, vt refert Conradus, Celtes, & alii hoc schemate: erant nudis pedibus, nudo capite, pallio tamen, & bardo cucullo, & penula depicti, barba ad inguina promissa & bifurcata, in manibus erat; liber, & baculus Diogenicus, seuero, tristi, & demisso vultu. In publicis & priuatis fermè omnibus rebus, literis Graecis vtebantur: & hic fuit mos omnium Philosophorum, & Gentium, vt praeter communes literas, & linguam, secretiora traderent, aliis literis aliâque linguâ. Aegyptii habuerunt sua Hieroglyphica; Ephesii suas sacras literas, quarum septem supersunt, & collectae à nobis: quibus generationem omnium rerum, prodiderunt. Sic & Galli Druidae non patrio, sed alio sermone sua occultauerunt mysteria: non quod vt inepte alii putant, lin gua Graeca paterna fuerit Druidum. Collegia Pythagorica literis extruxerunt: Pythagoras autem extra vibes antrum Musarum, quod ipsius collegium erat, inhabitauit.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
