# Opuscula varia 210

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/210

Vnde cum in Lusitania esset coniecturam fecit eum illinc ab humecta terra prouenire. Et hoc solum argumentum fuit quo nouum esse orbem coniecit. Persicum mare, Indicum & Narbonicum proprios habent motus. Nam cùm Sol australia Zodiaci signa percurrit est valde aestuosum mare Persicum. Quando verò Sol Septentrionalia signa percurrit est valde aestuosum mare Indicum: Sed mare Narbonicum singulis 7. annis mirabili tempestate agitatur. Sed obseruatum est ad fluxum & refluxum ma

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
