# Opuscula varia 211

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/211

SELECTIORA. ris Gallicani Aquitam oramariè homine recedente mari, mor. Q pIEbus explicauit Leuinu Lemnius. 5. Motus est in Euripis, id est, in fretis angust ssimis V. g. quinqua gruta aut ducentorum, passuum, nam mare in aliquibu sepries in die, in aliis vicesies quater obseruante Francisco Patricio in Liburnia. 6. Est dictus Respiratio Maris qui motus clarus est. Si aliquis stet in littore praesertim Mediterranei simul enim mari teguntur pedes & nudantur; Iterumque teguntur & nudantur, & hoc continenter, vt & in fluuiis, ideóque quasi spirare & respirare videtur. 7. Est Purgatio Maris: Etenim alio quodam vehementiori motu expellit & quasi expuit ad littus omne omninò alienum scil. cadauera, nauium fragmenta: Non autem sicut terra lubens cadauera recipit. Quamuis hoc etiam concessum est cereuisiae, vt omne alienum respuat. Hoc tamen notandum est quod omnis aqua cadauera feminarum auersa, vitorum verò aduersa reiiciat, quasi consultura pudori feminarum. 8. Motus est ęstus maris diurnus siue cum sex horis affluit mare, sex aliis horis refluit. 9. Est hebdomadarius quo singulis quadris Lunae, vehementior est aestus. 29.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
