# Opuscula varia 214

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/214

Ita cum terra sit globus magnus nec grauis, in medio aëre suspensus, quare non mouetur à vehementissimis ventis. Alii non responderunt rectè. Sed ita dicendum: quemadmodum si magnus globus in aëre suspenderetur non moueret ventus eum globum sursum, quia globus renititur & obsistit, ita cum terra maximus sit globus renititur & resistit eomodo quo aqua resistit & obnititur, si eam ex puteo haurire velis. Sed quaeritur vtrum terra non moueatur circulariter ab occasu in ortum quemadmodum Coopernicus voluit, ita nimirum vt coelum & stellae quiescant, terra verò moueatur vnà cum aëre & aqua ab Oriente in occasum. Respondeo ex neutra parte argumenta firma sunt. Illi igitur qui putant hoc fieri non posse sic argumentantur. 1. videmus Solem & Lunam moueri ab ortu in occasum, non autem videmus terram moueri, sensibus igitur credendum est. Respondeo quemadmodum is qui in naui vehitur arbitratur eam esse immobilem & potius putat littora recedere, ita arbitramur coelum moueri ab ortu in occasum cum tamen terra moueatur ab occasu in ortum.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
