Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 218
Unproofread scanNot analysed yet
2. Est quia multus est ignis multusque vapor in antris terrae. Hinc saepè attollitur terra &nouae insulae fiunt, saepè etiam deprimitur, &subsidet terta, ideóque mari inundatur. Imò patrum memoria cineritios Puteolis montes terra eiecit. 3. Est, terra mouetur ad centrum mundi non tantum tanquam minor pars terrae ad maiorem, sed penitùs tanquam ad centrum, sicut enim fluuii in mare fluunt, non quod mare attrahat fluuios, sed quod mare sit centrum in eo loco, in quo est scil. in inferiore: Alias deberet Oceanus attrahere mare Mediterraneum quod tamen neutiquam fit. Ita etiam terra mouetur ad centrum non verò tanquam minor pars terrae ad maiorem, aliàs enim siterra in superiore loco foret attraheret lnpidem quod contra naturam rerum est. 44. Motus est, terra secundum partes mouetur motu rectò quia cum fluuiis multae partes terrę defluunt ad profundum maris: in alia autem parte denudatur &diminuitur. 5.