Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 220
Unproofread scanNot analysed yet
in centro terrae esse tartarum seu abyssum aquarum &terram vndiquaque illi innatare. Et certe Homerus &Antiquissimi ideò existimarunt cum Thalete aquam esse proprium omnium rerum. Ideóque apud Aristotelem Dii iurant per Sstygem, id est, Tartaream aquam quod iuramentum fiat per honorabilissimum. Sunt autem honorabilissima antiquissima ideoque propriarerum. 7 Motus estterrae est cum Solis, Lunae, aliorumque syderum lumen calore perpetuo in terram humidam agat. Vbi praesertim terra &aqua mixtae sunt illic fit quaedam terrae &aquae mixtio, &quaedam terrei elementi fermentatio, ideoque exterior haec terrae pars rarescit &intumescit. Quod quotidie fieri videmus in panis confectione à pistoribus fermento apposito. 8. Terrę est quemadmodum vatiae figurae, &variae in coelo sunt imagines praetertim in 8. sphaeta, ita in terra admirabiles omnium omnino rerum figurae reperiuntur. 9. Motus est terrae est propriè dictus terrę motus, &terrae tremor qui vnus omnium maximè mirandus &varius est. Mouetur enim 1. terra sursum &deorsum. 2. ad latera inclinando &quasi librando. 3. mouetur omnia inuertendo &euertendo, ita ut quae partes fuerunt superiores iam sint inferiores. 4. quasi vertigine laborat cum inuertit instar turbinis terram. 5. Cum terra omnino eleuatur aut cum subsidit terra. 6. cum penitus disrumpitur. 7.