# Opuscula varia 223

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/223

verò visurus quidnam causae esset, & in grauem morbum incidit, & tamen postea aquae fuerunt salubres cum iam aër inclusus expirasset. Similis historia ante 12. annos accidit Parisiis in horto non longè à Palatio, vt vocant Reginae Margaretae extali aëre in lapidibus incluso non tantum aranei, sed etiam bufones nascuntur, vt ex Georgio Agricola, & ex lapidibus Argentoliensibus constat. Et ex eodem aëre corrupto in specubus Athlanticis nascuntur crassissimi serpentes qui corpore graues difficilè mouentur, quod media parte sint densissimi collo verò & caudâ gracili: quod si aliquem contingant ob virulentiam necessariò moritur. Et aliter adhuc draconem describit loannes Leo Africanus in Africae descriptione: Draco rostrum habet & alas volucris, caudam serpentis, & pedes lupi & pellem versicolorem gestat, nec potest supercilia erigere, sed in speluncis degit. Mirum tamen est cum aër immotus putrescat, fructus tamen & flores in aëre immoto melius conseruari si sint in benè occlusis vasculis praesertim verò sub aqua.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
