# Opuscula varia 225

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/225

Aër meridionalis & venti inde spirantes corpora omnia laxant; ideóque in aedibus ligneis quae meridiem spectant potissimum fit lignorum, & contignationum strepitus. 4. Aër circulariter mouetur ab Oriente in Occidentem vnà cum coelo: Ideoque quò altior, eo subtilior. Non tamen eo aptior humanae vitae aut plantis, vt ostendi ex montibus Mexicanis inter Panama & Nombre dios. 5. Aër inclusus etiam 20. & plures annos pestilentem fomitem conseruat, vt constat nuper historia praece ptoriscuiusdam in Northmania qui post 20. annos ingressus granarium derelictum ob pestem fuit eâ correptus vna cum nepote. 6. Aër inclusus si moueatur, nec sursum nec deorsum mouetur, sed fluitat, quomodo in vesica inclusus fluitaret in aquis. 7. Exsuperiori loco ad mediam regionem quasi descendit; Et ex inferiori loco ad eandem regionem ascendit. 8. Aër maximè condensatur, quod mirum est praesente igne posito quod aër sit Inclusus, & postea calefactus adhibeatur alicui rei frigidae, quod clarissimè videre est in aeneo instrumento cauo quod Vitruuius vocat aeolipilam: Nam postquàm fuerit coniectum in ignem, ita ut ardeat & postmodum adhibeatur, aquae eum in modum condensabitur aër, vt plurimùm aquae admittat.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
