Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 227
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc multis in aquis herbae sunt quarum radices non attingunt terram sed solam aquam: Imò hinc vocatur mare herbidum &virescens alicubi. Hinc herbae in ipso aere crescere &conseruari possunt, vt nimirum semperviuae: Hinc camaeleon, &manucaudiata aëre viuunt. Hinc omnia inspirat. Vnde Medici &animalia &plantas libero aëre vescentes probant &Mesue. Et cum homo viuere possit absque alimenro 7. dies nec momento quidem absque aëre viuere potest. Hoc tamen mirandum est quod cum alia animalia quae in aere, aut terra viuunt peste moriantur soli tamen pisces, ait Aristoteles pestem nunquam sentiant. Post haec de igne variisque motibus ipsius dicendum est. Motus primus est ignis sursum, ideóque perpetuò flammae locum superiorem spectant acuminata figura, nec ad quamuis partem coelorum tendunt sed ad Zenith: non enim ad Orientem aut Occidentem, non ad Septentrionem, aut Meridiem, quia longius distant, sed linea breuissima Zenith petunt. Sed quare ignis locum superiorem petit? scil.