# Opuscula varia 228

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/228

vt tendat ad centrum, siue ad ignem elementarem, qui sub concauo Lunae est. Nec est quod aliquis obiiciat ignem fortè non videri quem tamen supra dixi caeruleo esse colore. Sed esto non videatur; Etiam alii sunt ignes qui non conspiciuntur. Nam fumi ex feruentissima aqua exhalant & ignes sunt Caesari Scaligero qui licet non videantur, maximè tamen vrunt. Siquis dicat. Si ignis illic esset iamdudum omnia combussisset. Respondeo malè illum ratiocinari, nam dantur ignes qui nec vrunt, nec consumunt. Etenim, est ignis lambens in equorum calefactorum & sudantium dorso praesertim noctu. Item saepè in capillis hominum, vt apud Virg. Ascanius, apud Liuium Seruius, &c. Hac flamma correpti fuerunt penitus innocua. Item est ignis fatuus noctu ad pręcipitia deducens: hic tamen non vrit. Item ex tot historiis constat fuisse lucernas veterum ardentes per plurima saecula in sepulchris quae tamen non consumebantur: ergo non mirum est ignem elementarem ad quem noster ε2 * ε. πσ π π π

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
