Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 230
Unproofread scanNot analysed yet
5 Motus est; ignis noster superiore parte Pyramidis in morem aërem findit: Inferiore verò parte qua pabulum sequitur facit figuram circularem &motum, vt ex papyro &linteo accensis constat. 6. Motus; rarescit ignis in omnem omninò partem, praesertim verò in partem superiorem. Hinc puluis tormentarius in manu accendi potest absque laesione, quia in superiorem partem ignis tendendo rarescit. Et hac de causa res resistentes raritati rumpit, vt videmus in tormentis bellicis. Ignis tamen ille quem Chymici vocant aurum fulminans, potiùs in inferiore parte rarescit, atque adeò deprimitur. 7. Motus est quo mouetur ad suum pabulum, atque id ad se se attrahit attollendo, rarefaciendo, vt in candelis constat. Pabulum autem ignis potissimum duplex est. Vnum sulphur, alterum bitumen siue piceus lapis, siue asphaltites, siue fabrorum carbones, &c. Sulphur aquis extinguitur, bituminosus verò ignis aquis --σ π