# Opuscula varia 231

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/231

SELECTIORA. alitur, terrestribus autem & siccis extinguitur. In Islandia mons Hecla ingentia saxa &c. euomit & cineres tanto terrarum spatio, vt ad quinque leucas regio coli non possit. Ad eundem montem est bitumen ardens quod omnem aquam absumit, stupam verò intactam relinquit. Est autem bituminis signum cum ignis montium fluuiis alitur. Et notandum est aliquando tali impetu erumpere, vt nouos montes faciat, sicut patrum memoria ad lacum Auernum mons natus est ideò dictus modernus, vt est apud Georgium Agricolam. 8. Motus est ignis subterranei in specubus & antris subterraneis profundissimis, praesertim vero ad Leodium: quemadmodum enim mare singulis diebus suum habet fluxum & refluxum, ita illic singulis diebus, certis horis ignis commouetur, & postea abit & extinguitur. Illię ergo lapides carbonarii exciduntur tanta copia, vt ad omnem ignis vsum sufficiant. Specus autem sunt sub terra per aliquot leucas, & quod notandum; cum illic grassatur ignis, intactos tamen eos relinquit qui lineis & nondum lotis vestibus sunt induti, & qui virgis colurnis hunc ignem verberant, vt descripsit Goropius in antiquitatibus Gallicis.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
