# Opuscula varia 236

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/236

Illi qui in fine tertii generant de quibus Agricola, Tinnulus, Aristoteles, Albertus Magnus, & qui 8. moriuntur anno non sunt homines, sed aliud genus animalium medium inter homines & bruta. Nam bruta quia ratione carent bruta vocantur; quia carent oratione vocantur muta: Pygmęi autem isti quia tatione carent bruta sunt, quia vero loquuntur manus habent & crecti sunt non possunt vocari muti. Quod autem ratione careant probatur ab Alberto Magno. Homines ratione vtuntur, iustitiam colunt, Remp. administrant: sunt religiosi, noscunt vniuersalia, artes, verecundiâ à re turpi amouentur, gloria ad honesta incitantur: mouentur Rhecoricis & Poëticis persuasionibus: nihil autem horum praestant Pygmaei; ergo non sunt homines. 3. In montibus Aegypti superioribus, in Alpibus altissimis, in suburbanis Parisiorum, praesertim ad Melodunum, & non tantùm in montibus ipsis, sed in saxorum solidissimorum visceribus conchilia, ostrea, conchae, aliâque testacea reperiuntur: Item dentes canis Carchariae, vel potiùs Glossopetrae, imò ossa, vt vocant Gigantum, hominumque & in Hybernia saxei serpentes, vt est apud eundem Aldrouandum & alios.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
