# Opuscula varia 237

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/237

Quaeritur, vnde haec ostrea, &c. & quomodo nota fuerint. Communi sPhiIosophorum opinio est & idiotarum esse reliquias magni illius diluuii: Opinio Herodoti, Aristotelis, Plutarchi, &c. est perpetuam esse commutationem terrae & maris; Itaque vbi iam est terra sicca illic aliquando mare fuisse. Olympiodorus turbine aut vento aliquo illic fuisse allata docet. Haec omnia falsissima sunt. Nam in intimis lapidum solidissimorum visceribus & altissimis tales conchae reperiuntur quò nec mare nec vllum diluuium penetrare potuit.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
