# Opuscula varia 238

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/238

Deinde in altissimis Alpium iugis reperiuntur frequentissimè talia: quo modo autem tam breui tempore tot tantaque enata aut reliqua. Praeterea ossa mortuorum speciem referentia & dentes reperiuntur in altissimis saxeis montibus: Non autem potest dici hoc esse quasi reliquum ipsius diluuii. Dicendum est cum coelum omnia in sublunaribus generet: si reperiat materiam & humorem aptum ad figuram tantum introducendam solam figuram facit: vbi verò aptior est materia vnà cum figura animam producit. Nam bufo viuus in marmore Antuerpiano & saxo Argentolico repertus: & in littore Italiae Anconitano saxa 60. librarum ex mari extrahuntur quae non nisi maioribus malleis ferreis rumpuntur & in medio pisciculi viui delicatissimi aliquando 20. simul extrahuntur quos Veneti vocant Cappas longas, vt est apud Aldrouandum & Goropium. Suprà ex historiis Anglicis & Rabinicis ostendi in antris & visceribus terrae homines virides & caeruleos reperiri. Quae autem hominum specie & figura aut etiam qui veri homines pręterea reperiantur iam dicam.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
