# Opuscula varia 239

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/239

Reperiuntur itaque in terra & ipsis mediis lapidibus marmoribusque figurae naturales hominum, serpentum: illae autem figurę aliae videntur sculptae, atque adeò eleuatae, aliae videntur pictę siue iisdem cum lapide, siue diuersis coloribus. Vt Venetiis in medio marmore secto figura Regis cum Diademate & sceptro expressissima reperta fuit, vt refert Al, bertus. Iam in Britannia Gallica non longè à ciuitate quae iam dicitur Quinpercorantin lapis crucifer reperitur trequens. Et in concha reperta in magno pisce serpentes affabre depicti & sculpti, ita ut oculi etiam apparerent, & mutuo complexu se se inuoluerent, Parisiis tempore Alberti Mag. reperti fuerunt. Hactenus de Centauris, Satyris, Tritonibus & Sirenibus fabula credita fuit, & tamen D. Hieronymus describit in epistolis, in desertis Aegypti visum hominem equo mixtum humana licetbarbara voce loquentem. Item visum Satyrum aduncis naribus fronte cornibus asperata caprarum pedibus, humana voce, κ - σ

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
