# Opuscula varia 24

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DRVIDARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/24

Docuerunt autem vbi obseruare potuerunt, cum in syluis & antris perpetuò habitarent, plurimos angues conuolutos saliuis faucium, corporumque spumis, generare ouum anguinum cuius experimentum est. Si contra aquas fluitet, etiamsi auro sit vinctum, Tale ouum vidit Plinius, & habuit aliud eques Romanus modici corui magnitudine crustâ cartilagintâ. Hoc tamen certum est insignia Druidarum fuisse tale ouum; & ad victorias plurimum valere sunt arbitrati. Hic anguium complexus, & ouipara concordia, causa est quare 1. Caduceum Mercurii in pacis argumentis circumdatâ effigie anguium, fecerint. Nouus aliquis homo, pueris erudiendis 1. scholam speculis ornatam Druidas habuisse, docet. Mihi ex nulla authoris fide digni relatione hoc constat.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
