Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 243
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc multis admirabile visum, iuxta ripas fluuiorum magno numero paruos lapillos quasi caemento optimo iunctos reperiri: Ita ut aliqui crediderint esse opera Antiquorum, sed per aquam destructa, imò tota longitudine litoris aliquando ordo laterum, seutegularum inuenitur ac si arte illic constructi fuissent: Nec tamen opus esse artis hinc constat quod nimis tenue sit, nec habeat modum muri, propterea quod tantum sint aliqui lateres iuxta lateres, nec tamen aliquid aut supra aut infra muro simile continent.