Latin
CAPVT XI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 244
Unproofread scanNot analysed yet
Et inter circulos tam in terra, quam in coelis aliqui sunt maiores, qui coelum au: terram in duas aequales partes diuiduntt Alii sunt minores qui sic diuidunt mundum, vt vna pars sit maior, alia minor. In circulo maiori quiuis gradus seu pars in terrae superficie continet 60. milliaria Italica, id est 30. leucas communes Gallicas, siue 15. mill: Germanica communia. Vnde facile est colligere ambitum terrae: cùm enim habeat 360. gradus &quiuis contineat 30. leucas facilis est multiplicatio. Vocantur praetereà maiores circuli, quòd magna huius mundi opera in illis aut ab illis fiant. Hic enim Zodiacus maior circulus est, quia sub illo circulo prout Planetę accedunt aut recedunt fiunt mutationes, &vita atque mors omnium rerum dependet. Sic Aequator magnus circulus est, quia illic velocissimus est mundi, seu coelorum motus. Sic Meridianus maior est, quia illic cum sunt potentissimam habent virtutem stellae &Planetae, vt videre est cum Sol est in Meridie.