# Opuscula varia 245

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/245

Sic Horizon circulus magnus est, quia cùm stellae & Planetae supra nostrum Horizontem incipiunt ascendere & apparere, in haec inferiora potissimum agere incipiunt. Aequinoctialis circulus medius est inter duos polos 90. vtrinque gradibus distans. Ideóque Aequinoctialis est, quod cum Sol illuc transit quod fit bis scil. in fine Martii & in fine Septembris; dies & noctes sunt aequales 12. scil. vtraque horarum. Motus autem huius circuli est ab Oriente in Occidentem, iterumque in Orientem, ideoque vocatur motus rationalis quia est à dextra ad sinistram. Probatum enim est dextram mundi esse Orientem. Rationalis autem motus est à dextra ad sinistram, vnde & Orientales rationabiliùs à dextra ad sinistram scribunt. Item ex Aristotele facilius pondera feruntur parte sinistrâ quàm dextra, quod dextra Qiii mouere possit & iuuare sinistram fatigatam, non autem sinistra dextram defatigatam facilè iuuat, vt ait Aristoteles. Et certè sanguis crassior & robustior est in dextra quam siniftra &c. Deinde motus rationalis est, cum à principio ad effectus & hinc ab effectu ad principium redimus: Omnis autem ratio est quae assignatur per principia & causas.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
