# Opuscula varia 246

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/246

Motus verò aliorum coelorum & Planetarum est à sinistra ad dextram scil. ab Occidente ad Orientem &c. Irrationalis autem motus est cum ab effectu ad causam, iterumque ad effectum redimus: Occidens autem est pars posterior & debilior ipsius mundi. Sub hoc circulo qui aliàs vocatur Linea, absolutè mirabilia fiunt. Nam ex Peirardo in peregrinationibus ad insulas Maldiuas constat, mirabiles esse tempestates in mari & quasi suffocationem, itaut ex effectu in mari colligere liceat, vbi nam sit circulus Aequinoctialis. Deinde Illic sunt & descendunt pluuiae vermiculares frequentes: Deinde morbus ille frequentissimus est, quem exteri & Medici vocant Scorbutum in quo vna cum vlceribus totius oris, dentes omninò laxi sunt, & ita tremuli vt vix haereant, statim tamen vt exponuntur tales homines in terram, sanantur: Ideóque Nautae Galli vocant, le mal de terre.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
