Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 249
Unproofread scanNot analysed yet
SELECTIORA. CAPVT XII. De circulo signifero. Ocatur Zodiacus, signifer, balteus cingulum &fascia mundi. Nam prout Planetę sub hoc circulo mouentur, accedunt aut recedunt, omnium rerum vita &mors accedit. Vt Sol cum propius ad nos accedit in signis Septentrionalibus aestatem, vitam, plantarum, animaliumque maiorem, vigiliam &motum efficit: Ita de Luna &aliis Planetis prout sub hoc Zodiaco mouentur, loquendum est. Magis enim in nos agunt Planetae cum sunt in signis Septentrionalibus. Hic circulus 12. gradus latus est &12. habet signa siue constellationes. De virtute, aliisque 12. Signorum etiam supra dictum est. Vocantur autem signa, nonquòd tantum sint signa sed etiam causę rerum illarum quas significant, aut quarum habent similitudinem &quod potissimum in eas res agant suamque vim exerceant quarum habent similitudinem. Cum autem sint 12. signa, quat uor vocantur signa humana siue rationalia nempe Gemini, Virgo, Sagittarius, Aquarius, quia hoc sub signo nati sunt magis humani &affabiles, aut quod potissimum haec signa agant in homines.