# Opuscula varia 251

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/251

In Meridionali latere, homines subtiliores, sapientiores, prudentiores, timidiores &c. Praeterea longitudo mundi sumitur ab Oriente ad Occidentem aut è contrà, propter habitationem frequentiorem aut in coelis, propter frequentiores Stellas: latitudo verò est a Septentione ad Meridiem &c. quia non ita habitatur terra in ista parte. Hoc notandum est omnes Planetas sub hoc circulo ita moueri, vt vix ac ne vix quidem vnus, atque alius extrà vagetur. Quemadmodum autem Sol prout in alio est signo aliam habet virtutem scilicet, in tribus 1. facit vernum tempus in sequentibus tribus aestatem. Deinde in aliis tribus autumnum, in postremis tribus hyemem, ita Luna prout est in alio signo ita etiam Tupiter, Mars &c. habent aliam virtutem. Quod manifestè ex Ptolomeo & Medicis patet. Nam vt supra ostendi, quoduis signum dominatur in aliquam corporis partem. Iam valdè cauendum est ne membrum aliquod tangas vel ferro, vel igne, vel cucurbitulis, quando Luna sub talis membri. signo discurrit v. g. quando Luna est in Geminis nec cauterium, nec Phlebotomiam in brachiis &c. celebrabis. Ratio est quia tunc Luna humores auget in tali membroquorum affluentia & consolidationem prohibet & grauat membri virtutem.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
