# Opuscula varia 252

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/252

Pręterea quando Luna Arietem subit, oportunê balnea tentabis & lauacra quando Luna est in Cancro feliciter detrahitursanguis, medicina accipitur. Quando est in Leone non est prouocandus vomitus. Cum est in Libra clysteribus apta est. In Capricorno in Aquario sumere Medicinam nocet: quando vero Luna est in Cancro, Piscibus & Scorpione, Medicina probatur. Quia autem omnia ea quę Astronomi per sphaeram materialem docent difficilia sunt, quod non semper liceat instrumenta Mathematica secum ferre: ideo lubet initium dare qua ratione sphaera in manu possit construi: erg μαε εγ ν μ ευν medius digitus sit aequator: duo proximi sint 2. tropici, minimus verò & pollex sint 2. circuli polares: complicata verò manus per articulos postremos & medios exhibebit tibi Zodiacum. Iam verô superpone digitum alterius manus exhibebit tibi Meridianum: circumpone autem digitum alterius manus, exhibebit tibi Horizontem: pari modo 12.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
