Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 253
Unproofread scanNot analysed yet
signa numerabis in illis articulis. Eadem ratione cognosces 5. Zonas mundi. Extende enim manum tuam ad Orientem solem, medius digitus significabit Zonam torridam, digitus maior Zonam Septentrionalem temperatam, &pollex Zonam frigidam Septentrionalem: annularis verò digitus exhibet Zonam temperatam australem: digitus veró minimus Zonam frigidam Antarcticum. Extendere autem debes manum sinistram. Nec frustra Chiromantae 7. Planetas volae manus praeposuerunt de qua re fortè alibi. Multum interest hodie qua horâ non tantum aliquis nascatur, sed quo die &horâ incipiat aliquid agere. Hinc Ptolemaeus ait in Centiloquio quò aliquis melius eligit eò magis naturaliter agere videtur. Albertus Magnus in speculo ait libertas arbitrii ex electione horae laudabilis non coercetur, sed potius in magnarum rerum inceptionibus electionem horae contemnere, non est arbitrii libertas, sed pręcipitatio. Hic igitur inquo signo Sol sit: "us dies sit Lunae dicendum est. Inuenerunt duos versus scil (Inclyta laus iustis impenditur: Haeresis horret. Garrula, grex, gratus, faustos Gratatur honores, Quoduis vocabulum est pro aliquo