# Opuscula varia 256

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/256

Ita in meridiano maxima Planetarum stellarumque omnium virtus est Est autem Meridianus circulus qui transit per zenith vniuscuiusque nostrum ab vno polo ad alium: ad quem circulum cum Sol peruenit est nobis Meridies ideoque non tam Meridies, id est media dies huic circulo nomen fecit quam mera dies propterea quod ordinarie Sol vaporibus dissipatis clariorem efficit diem; ideoque solemus dicere aliquid esse clarius meridianâ luce. Et hinc vocatur etiam aureus orbis & cuspis regalis, cardo regius ob virtutes quas in nos exercent stellae & planetae cum ad Meridianum peruenerunt. Vt enim Sol in meridie potentius lucet, mouet & nos calefacit, ita caetera astra cum ad meridianum peruenerunt idem faciunt. Sol autem stare in meridiano videtur & dictum est in sacris literis Sol stetit in medio coeli. Nota si aliquis locus aut ciuitas aut gradus versus occidentem à nobis distet ita ut vnicui que gradui 30.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
