# Opuscula varia 261

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/261

Item triplex est Horizon, sicut & triplexsphaera: vnus Horizon est rectus illis qui habitant sub Aequatore scil. in sphaera recta: alius Horison est inuersus, illis scil. qui habitare possent sub polis in sphaera inuersa: alius Horison est obliquus, illis nimirùm qui extra Aequatorem, & extra polos habitant in sphaera obliqua, vt & nos habitamus. Duo circuli Tropici siue Versores sunt ad quos quum Sol peruenit incipit redire: nec enim vnquam extra Tropicos mouetur: vocatur vnus Tropicus Capricorni, cum nimirùm est solstitium Hybernum in mense Decembri, & nox longissima: posteâ statim redit & sese conuertit. Alius Tropicus est Cancri Septentrionalis, ad quem cum in fine Iunii peruenit Sol, statim sese conuertit, & à nobis recedit. Duo circuli vocantur, quòd propinqui sint Polis & sint Zodiaci Poli. In terra autem sunt circuli polares, vbi longissima dies est 24. horarum. Inter duos Tropicos est Zona torrida habitabilis, vt ostendi. Inter Tropicum Caneri & polarem circulum Arcticum est Zona temperata in qua fermè medium tener Gallia & Parisi; tantùm latitudinem habent 48. graduum cum ab Aequatore ad polum sint 90. gradus: à Tropico Capricorni ad circulum Antarcticum est alia Zona temperata: sed à cirlis polaribus vsque ad polos sunt Zonae frigidae. Quaestio cosmographica insignis est vtrum possint habitari.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
