# Opuscula varia 263

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/263

Quòd autem ingens illic sit frigus tantùm ad initium zonae frigidae sub circulo polali, constat ex signis quibusdam. 1. Quia sues & alia animal ia colligunt gramina quibus tegantur. 2. Aues syluestres humanam habitationem quaerunt. 3. Aquatiles aues perpetuò clamant & garriunt. 4. Pisces ex illis locis sedem mutant quemadmodum apud nos aues. Praeterea certi testes referunt in extrema Lappia homines tantùm habitare in antris, & omninò esse villosos. Tandem cristae gallorum decidunt frigore. Item animalia praesertim lupi ob ingens frigus caeci fiunt. Pelles animalium sunt densiores. Vestes parum humidae ferro applicatae adhaerent. Item frigore labia, a v 0 manus si adhibeas ferro, cutè soluuntur à frigore, claui à parietibus exiliunt. Item frigore naros pereunt, vt inter caeteros legere potes Legationes Moscouiticas, & Olaûm Magnum. Tandem grana frumenti, vel illic non pullulant, vel in aliam naturam abeunt, Signum autem perpetuae noctis est aut tenebrarum, quòd quemadmodum apud nos aliquando hyeme tales nebulae oriuntur vt ad 10. aut 15. passus vixalium videre possimus: ita illic perpetui tales sunt vapores, mare Glaciatum, caeterâque similia.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
