# Opuscula varia 264

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/264

CAPVT XV De octodecim Coelorum motibus. Aec non tantùm ex Mathematicis, sed & Philosophis aliisque fide dignissimis, licèt non sint omninò vulgaria, referemus. Coelum aliter vocatur Aether, non vt antiqui voluerunt ab ἄθιν id est, ab vtendo: coelestis enim calor non exsiecat sed humectat; ideóque non exurit: Sed vocatur Aether ab αεὶ θίην, id est, à perpetuo cursu & motu, proptereaquòd inter omnia corpora, coelisint maximè mobiles: & ratio inexperientia est, corpora quò sunt diuiniora, eò sunt mobiliora: sic enim aqua terram, aër aquam, ignis aërem velocitate motûs superat: Coeli autem sunt diuinissima corpora, tùm quia aeterna sunt siue incorruptibilia; tum quia ros diuinissimę, scil. Angeli meliores illic habitant.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
