# Opuscula varia 267

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/267

Ita licet planetae aliquando sint propinquiores terrae, aliquando remotiores, ideoque ascendant & descendant, non tamen ideò sunt graues aut leues. In caelesti motu hoc mirandum est, quòdcoelum eodem tempore moueatur & quiescat totum: nam totum mouetur cum omnes ipsius partes moueantur: totum quiescit cum nunquam extra suum locum sit, ait Aristoteles. Deinde quod eodem tempore citissimè & tardissimè moueat: citissimè quidem sub Aequatore tardissimè circapolos. Item quod suo motu eodem tempore omnia faciat: nam hac ipsa hora alicubi est aestas, alicubi hyems, alibi ver, alibi autumnus, alicubi dies, alibi nox, &c. Praeterea circularis motus semper est in principio, in medio, in fine, & nihil potest huic motui adiungi, nihil auferri, quemadmodum nec ipsi circulo. Item coelum ab intelligentia mouetur, vel vt rectiùs Plato & Aristoteles docuerunt, à propria anima, quae quidem non sit vegetans, non sentiens, non rationalis, sed anima mouens tantùm, vt supra indicaui.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
