# Opuscula varia 269

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/269

motus Solis mutatus, cum losue prognauit cùm Sol retrocessit: sub Ezechia Rege cùm Sol mutauit cursum, Christo mortuo proprer eclipsin. 17. Refert D. August. sub Ogyge Veneris stellam colorem, magnitudinem, figuram, & cursum mutasse. 18. Putauere apud Melancthonem & alios, coelos paulatim terrae appropinquare. Sed notandum est coelum primum Mobile, vno tantùm motu moueri ab Oriente ad Occidentem, inferiores autem etiam mouentur ab Occidente in Orientem, qui motus est corruptionis, ideóque quò corpora sunt propinquiora rebus sublunaribus, eò citiùs mouentur ab Occasu in Ortum vt Luna vno mense: quò distant magis, eò tardiùs mouentur, vt Saturnus Planetarum summus.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
