# Opuscula varia 27

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DRVIDARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/27

DRVIDARVM. Iudaicae doctrinae: est autem homo creatus sexta die, siue sexta Luna. Falluntur qui putant alia templa antiquitùs (loquor de 1. Druidis) quàm lucos habuisse. Falluntur pariter, qui putant fuisse Idolorum cultores, nam de Gallis & Germanis ad Rhenum, ita authores. Non cohibent parietibus Deos, nec in vllam humanioris speciem assimilant. Ex magnitudine Coelestium Lucos, & nemora consecrant. Deorum nominibus appellant secretum illud quod sola reuerentia videtur. Certum quidem est habuisse posterioribus seculis Mercurii simulachra: Sed haec à Graecis Massiliensibus, & Romanis tyrannis habuerunt. Senones luco tanquam templo consecrato, eàm habuerunt reuerentiam, vt nemo nisi legatus ingrederetur: tanquam minor, & potestatem numinis praese ferens, si forte prolapsus fuerit, attolli haud licitum, sed repebat, aut illic Deus colebatur: nulla tamen simulachra, nullum peregrinae superstitionis vestigium aderat. Refert ideo Epiphanius Druidas in Galliae meditullio in Carnutum finibus Virgini pariturae sacrificasse, eamque coluisse Tholosates, communis fama refert. Et certe Magi ex stella Deum natum nouerunt, & multae Sybillae Virginem prędixerunt. Ipsimet Germani templum tanfang habuerunt, quod hodiernâ adhuc linguâ significat, principium. Itaque principium rerum omnium coluerunt. Caeterum authores fide digni, referunt & Pythagoram, & Numam Pompilium Druidarum fuisse discipulos: Ideòque Philosophia Pythagorica à Druidibus repetenda. FINIS. Exscribebat 12. kal. quintil. an. 1625. in Colleg. Becod. Ioannes Gigot Donomarensis.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
