Latin
CAPVT XVI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 270
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVI. De climatibus siue scalis dierum. Lima est spatium terrae ab ortu ad Coccasum inter duos parallelos, id est, circulos aequè distantes ab Aequatore, in quo spatio longissima dies mediam horam superat diem longissimam alterius climatis, id est, sub Aequatore longissimadies est 12. horarum. Iam ab Ae quatore siue versùs Polum Arcticum, siue Antarcticum procedas, fiunt productiores dies; ideoque vbi dies est longiss. 12. horarum cum dimidia est primum clima. Vbi dies longissima est 13. horarum est 2. clima. Vbi 13. cum dimidia est 3. clima, &sic vlterius procedendo vnum quodque clima habet aliquam latitudinem, id est, spatium quod ab Aequatoro ad aliquem vsque circulum parallelum, id est, vndiquaque aequaliter distantem includitur. Antiqui tantuum posuerunt 7. climata quia terram versus polum non vlterius esse habitabilem crediderunt. Hodic 8. clima adiunxerunt. Sed ita dicendum est esse 27. climata. scil. vsque ad circulum Arcticum si progrediatur illic longissima dies 24.